Aulus Hostilius L.f. Mancinus
Appearance
Aulus Hostilius L.f. Mancinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 170 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Duos filios habuit: Aulus Hostilius Mancinus anno 151 a.C.n. aedilis curulis fuit, alter Gaius Hostilius Mancinus anno 137 consul fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 180 a.C.n. praetor electus est. Anno 170 una cum Aulo Atilio C.f. Serrano consul fuit atque bellum contra Persem regem Macedonum suscepit. Sed, postquam in Epiro paene insidiis suppressus est[1], praecipue copiarum dilectus habuit et sociis consuluit neque autem Persem agressus est[2]. Quintus Marcius L.f. Philippus ei anno sequente imperator succesit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Petrus C Nadig, "[7] H.Mancinus, A." in Der Neue Pauly vol. 5 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01475-4) col. 746.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Polybios Historiae XXVII 16
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XLIV 1,5-8
Antecessores: Publius Licinius C.f. Crassus et Gaius Cassius C.f. Longinus |
Consul 170 a.C.n. cum Aulo Atilio C.f. Serrano |
Successores: Quintus Marcius L.f. Philippus II et Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio |